Obrzędy mszy św.
części stałe
tekst łaciński
Tekst łacińsko - polski: wersja PDF
Vel:
Gloria in excélsis Deo et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudamus
te, benedícimus te, adoramus te, glorifi-camus te, gratias agimus tibi propter
magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus pater omnípotens.
Domine Fili unigénite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris;
qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe
deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam Tu solus Sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus Altissimus, Iesu
Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris.
Amen.
Credo in unum Deum.
Patrem omnipoténtem,
factórem cœli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Fílium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum,
consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines
et propter nostram salútem descéndit de cœlis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine:
Et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis:
sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die,
secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in cœlum: sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos:
cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
qui locútus est per Prophétas.
Et unam sanctam cathólicam et apostolicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et expécto resurrectiónem mortuórum.
Et vitam ventúri sǽculi.
Amen.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis.
Hæc ergo dona, quǽsumus,
Spíritus tui rore sanctífica,
ut nobis Corpus et + Sanguis fiant
Dómini nostri Iesu Christi.
Qui cum Passióni voluntárie traderétur,
accépit panem et grátias agens fregit,
dedítque discípulis suis, dicens:
Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.
Símili modo, postquam cenátum est,
accípiens et cálicem
íterum tibi grátias agens dedit discípulis suis, dicens:
Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et ætérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.
Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius,
tibi, Dómine, panem vitæ
et cálicem salútis offérimus,
grátias agéntes quia nos dignos habuísti
astáre coram te et tibi ministráre.
Et súpplices deprecámur
ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes
a Spíritu Sancto congregémur in unum.
Recordáre, Dómine, Ecclésiæ tuæ toto orbe diffúsæ,
ut eam in caritáte perfícias
una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. *
et univérso clero.
Meménto étiam fratrum nostrórum,
qui in spe resurrectiónis dormiérunt,
omniúmque in tua miseratióne defunctórum,
et eos in lumen vultus tui admítte.
Omnium nostrum, quǽsumus, miserére,
ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María,
beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis,
qui tibi a sǽculo placuérunt,
ætérnæ vitæ mereámur esse consórtes,
et te laudémus et glorificémus
per Fílium tuum Iesum Christum.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.